Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 6
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis igitur proprias meas Observationes intra Angliae limites coercui, notum tamen mihi reddidi earundem rerum, seu Corporum Terrestrium statum proutis se habet in aliis quibusvis Mundi Partibus, quibus cum Anglica Natio ullum habet commercium; &ex omnium unanimi ore cognovi, conformem ubique esse Terrae exoticae faciem ei, quae est Brittannicae Insulae, praecipuè, in quantum relationibus illis, &observationibus fundavi Conclusiones meas, quae adeò non innituntur solâ veristmilitudinis specie, &conjecturis longè petitis, aliisque stramineis fulcris, sed ubivis obvio, plano, facili, &simplici Corporum Terrestrium conspectu. De Certitudine, &exactitudine, Observationum mearum ingenuè &fideliter asserere ausim, nullam illarum à me in medium produci, nisi plenè &clarè illam instituerim ipse, &quidem in singulis, quas affero, circumstantis, nec in uno duntaxat, sed pluribus diversis locis, ut exinde tantò certior fieri possem, nihil intervenisse, quod casu vel ex accidenti contigisse videri possit. Non accurata nimis, &superflua curiositas, audiet haec in observando diligentia iis, quibus perspecti sunt errores, qui ex neglectu &incuria Physicorum in Philosophiam irrepsêre.