Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Hos certè detegit &evitat rigorosa &exacta perscrutatio, quos committit perfunctoria, &superficiaria duntaxat rerum contemplatio. Fui, quod fateor valde cicum spectus &scrupulosus in Conclusionibus tanti momenti inferendis ex praemissis Observationibus. necesse autem fuit navicio ponere carinam, &aedificio firmum fundamentum. Proptereà sanè non admisi ullam Observationem, quae non fuerit hac cautione facta, &cujus veritatem non posset quilibet alius, aequè ac ego, absque insigni laboris dispendio, experiri. Non proin opus, aut quaerere necessum habeo Protectorem, qui defensionem mearum partium in se suscipiat, quamdiu stabunt proximae quaevis Fodinae Carbonariae, metallicae, vel Cretaceae, quaevis etiam Lapicidinae, ad quorum Testimonium ubi vis praesens, &omni exceptione majus, tutò provocare possum. Observationes ipsas quod spectat, persuasus equidem sum, non facilè oriri posse dubium aliquod circa illas, cui non aequè facilè obviam iri queat. Quoniam omnia praesentis Speciminis Contenta observatis hisce innituntur, liberum erit, nec difficile, cuilibet Lectori, suum de veritate vel probabilitate rerum ferre judicium, uti &mentis propriae trutinâ examinare nexum, dibzy G Google xum, qui Experimenta &Conclusiones colligat. Dispescam autem illas in binas Classes vel Sectiones Generales, quarum prior comprehendet Observationes meas circa omnia Corpora Terrestria, Saxum arenarium, Marmor, Carbones, Cretam, Terrae varia genera, Margam, Lutum, Sabulum, Arenam, aliaque, in Strata disposita.