Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 65
Unproofread scanNot analysed yet
Ea demùm corpora, quae Cretam, Argillam, Arenam levitate superant, praecipitabantur omnium ultima, atque adeò composuerunt Stratum Globi Terrestris supremum. Talia autem sunt Partes Corporum Humanorum, Quadrupedum, aliorumque Animalium Terrestrium, Avium porrò Piscium &Cartilaginosorum, &Squamosorum, &Crustaceorum: Ossa, Dentes, Cornua, aliaeque Animalium, Pisciumque Partes: Cochlearum terrestrium testae; Testacea alia marina, vel Fluviatilia, Cretâ leviora &c. Arbores, Frutices, &quaevis alia Vegetabilia, horumque Semina; ipsa denique Terrea sui generis materia, ex quâ illa corpora constant, &formantur.