Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 66
Unproofread scanNot analysed yet
Excipio haec ipsa, dibzy G Google ipsa, si fortè iis in Aqua sustentatis sese agglutinavit materia quaedam Mineralis, aut Metallica, (t) illorumque adeò pondus specificum adauxit. Quandoquidem autem supremum hoc Stratum Aeris, Tempestatum, &aliis injuriis externis prae aliis, &immediatè, fuit expositum, accidit necessariò, ut omnium Animalium corpora fuerint mox corrupta, &putrefacta: pariter quoque Ossa, Dentes, &Testacea lapsu temporis consumpta, illis exceptis, quibus durationem conciliavit firmior partium compactio &soliditas, vel quae in magnam bituminosae, aliusve similis materiae copiam fuêre deposita, ibique veluti Balsamo condita &conservata: Idem corruptionis Fatum expertae sunt Arbores, nisi &ipsae fuerint hujusmodi balsamicâ materiâ involutae, &hoc modo salvae à dissolutione redditae. Multò magis adhuc perierunt Frutices, Herbae, &Vegetabilia tenerioris constitutionis alia. Semina tandem omnium Plantarum, quae dicto modo fuerunt in supremo Terrae Strato reposita, atque prope superficiem Terrae in solo naturali, sive generationi Vegetabilium convenienti, recondita, sive plantata, mox germinarunt, incrementum ceperunt, &totam Terrae faciem laeto virore induxerunt. Extitit hactenus, &erit porro, terrestris haec (t) v. Part. 4. Cons. 2.