Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 68
Unproofread scanNot analysed yet
Stratorum causabatur, intra ipsam Terram, nec extra eam. 8. Disruptioni huic originem suam debent omnes Terrestris Globi Irregularitates, sive aequalitates. Cryptae naturales Rupibus inclusae, &Intervalla illa Stratorum, quae in meis Observationibus nuncupo Perpendiculares Fissuras, aliud nihil sunt, quam Stratorum Interruptiones. Elevationes autem Stratorum sunt omnes Terrae Partes eminentiores, Montes, &Rupes: Haec Strata sicubi fuêre solida, sese invicem supportarunt insitu, quo fuêre in fractura Materiae Terrestris disruptâ erecta, &ad invicem inclinata (u), non proin relabi potuerunt in pristinum, &horizontalem magis situm, quemadmodum Strata Terrae, vel alia, quae minùs fuêre solida, aut non habuêre interjecta Lapidum, aliorumque corporum solidiorum Strata, quae illas in Situ elevatiori servarent, &substruerent. Inde sanè arcessenda est ratio, cur Regiones Lapidibus, Marmoribus, &aliis solidioribus abundantes corporibus, montosae sint admodùm, &inaequales; illae verò, quae horum nihil praebent, verùm argillaceae sunt, aut arenosae, nullosque ferè ferunt Lapides, campestres planae, &horizontales. Stratorum depressio(u) Conf. Cons. 5. supra. pressiones sunt ipsae Terrae partes Depressiores, Valles, Maris Alvei &c. Si fortè Strata quaedam aliis interjecta desederunt, extantiori manente in medio sublapsorum aliquo, formavit id Insulam.