Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 67
Unproofread scanNot analysed yet
dibzy G Google haec Vegetativa supremi Strati materia, Penus &Promptuarium perenne, ex quo nutrimentum Animalibus Plantisque accedit, &in quod dissoluta haec ipsa corpora redeunt, ut novam constituendis &generandis aliis corporibus materiam suppeditent. *4. Soliditatem suam consecuta sunt Strata Marmorea, Lapidea, aliave firmiora statim ac Arena, aliave, quâ constant materia, devenit ad fundum, ibique fuit reposita: Atque sic omnia Strata, quae hodie conspiciuntur solida, talia sunt solùm inde à Diluvio. 5. Omnia haec Strata, sive Lapidea fuerint, sive Cretacea, sive Carbonaria, sive Terrea, sive ex quavis alia Materia composita, quoniam una aliis insternebantur, primitus parallelum obtinuerunt Situm; fuerunt plana, ®ularia; ipsa quoque Terrae superficies complanata, &sphaerica, continua, nec fracta, nec interrupta: &huic circumfusa tota Aquae Massa, quae adeò Fluidam constituit, circa Terram, Sphaeram. 6. Temporis decursu fuêre Strata, undique circa Globum confracta, distocata, quoad Situm immutata, elevata hic, alibi depressa. 7. Fuit autem Agens illud, vel Potentia, quae Disruptionem hanc, &Distocationem Stra* v. Part. V. Cons. 1.