Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 70
Unproofread scanNot analysed yet
Vix sanè adjungere potuissem fidem nisi rem ipsam confirmâssent, &firmiter stabiliissent Observationes tot, &tam diversis locis, omni adhibitâ curâ &circumspectione factae, saepiusque reiteratae, ut nullus remanserit ulli dubitationi, aut contentioni locus. Quamvis autem tota hujus extraordinariae vicissitudinis Series primo intuitu, oculis mentis sistat meros tumultus, &confusionem: turbulentam rerum discordiam, &distractionem; quamvis, inquam, praesto sint indicia aliqua, quibus praesumi possit, facta fuisse omnia coeco impetu, absque ullo Consilio, aut fine: attamen, si rem propiùs aliquantum inspiciamus, &curatiùs consideremus; si in absconditos penetremus motus, &latentes detegamus Scaturigines vestigia consequemur manûs Sapientis, &Potentis bonum producere ex malo: ordinem perfectum, &absolutam pulchritudinem ex summa confusione, &deformitate: agentis secundùm Divinae Mechanicae Regulas exquisitissimas; deducentis totum hoc maximi momenti negotium sumsummâ cum attentione &vigilantiâ; dirigentis omnes gressus, &periodicas tam varias vicissitudines ad certum aliquem finem, eumque nobilissimum &praecellentem; qui intulit universo Hominum generi prosperitatem: beneficium universale, derivandum ad omnes insecuturas Generationes.