Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 71
Unproofread scanNot analysed yet
ad omnes posteros Terrae incolas, quorum constitutioni &necessitati debuit nova Terrae modificatio adaptari. Ast evidentiùs cernetur Divinae Potentiae in stupenda hac Revolutione Praesidium, simul cum Actionis, sive negotii totius modo &scopo, si probavero prius, Quòd, licet propterea etiam inductum fuerit Diluvium, ut meritas lueret poenas depravatum hominum genus, non tamen solos homines petere debuerit, sed praecipuè destruere constitutionem ipsius Terrae, (quae numerum annorum, Innocentiae statui respondentem, uti quidem videtur, tunc explebat) &novam formare, quae fragilitati Incolarum foret convenientior Quòd Terra Antediluviana non quidem fuerit indifferenter, &in omnibus superficiei suae Partibus ex aequo fertilis, generaliter tamen loquendo foecundior nostrâ. Quòd exterius Terrae illius Stratum composuerit Materia quaedam terrestris copiosissima &purissima, Nutritioni &Generationi Plantarum aptissima, nullis prorsum, vel paucissimis corpusculis Mineralibus, quae Vegetationi sunt inidonea, intermixta. Quòd solum illud, luxurians magis, produxerit Vegetabilia in longè majori copia, quàm à Terra Postdiluviana sperare unquam possumus. Quòd tunc temporis Aratri nullus fuerit usus, atque instrumentum illud demùm post Diluvianam Stracem fuerit inventum. Quòd parùm, vel nihil, coli debuerit Terra, verùm sponte largita fuerit fructus, absque notabili aliquo labore, vel humanae Industriae adjumento.