Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 73
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa copiosa Terrae producta fuerunt ipsi Illicio &Laqueo; excitârunt, atque foverunt ejus libidines, &januam aperuerunt ad luxuriem, &omnis generis vitia; Laboris non fuit ulla occasio, aut necessitas, quoniam Terra nullam postulavit Culturam, vel exiguam, unde omne ferè tempus teri potuit otio, &stultis cogitationibus, homines indulgere pravis moribus, corruptis actionibus, &sceleribus enormibus; nec proin mirum videri debet, (x) quòd multa fuerit malitia hominum in terra, &omne figmentum cogitationum cordis humani duntaxat malum, idque omni tempore: quòd Humanum Genus speciatim sese immerserit in Intemperantiam, Impudicitiam, &varias alias Voluptates corporeas; quòd tempus consumserint in gula, edentes &bibentes, in concupiscentiis, &lascivia, (quae Scelerum gene (x) Genes. VI. 5.