Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 72
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ita liberum fuerit hominibus, tempus illud, quod insumendum aliâs erat Agriculturae, Arationi, Sationi, &id genus Operibus aliis, impendere usibus longè nobilioribus, atque Divinis; propositis exequendis, quae beneficio Creationis mage forent congrua; non sanè metuendum fuit, ut statu perfectionis gaudentes abuterentur rerum omnium copiâ, aut ad alium finem converterent eam, quàm ad necessariam vitae sustentationem. Quòd post primorum Parentum lapsum, &Primitivae Innocentiae jacturam, rerum facies extiterit longè alia, quàm fuit anteQuòd deseruerit Hominem non sola basis omnis ized by Googl Digi omnis Felicitatis, innocentia, sed simul omnis generosa virtus, mascula magnanimitas, &prudens circumspectio, quarum ante fuit Dominus, &dives possessor; &mox obruerit, atque invaserit mira imbecillitas, ut evaserit pusillanimis, &à quavis, levi etiam, Passione turbari aptus: Securus, &tamen multifariis tentationibus, insultibus externis obnoxius, atque expositus.