Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 81
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit, quod fateor, Remedium hocce Intellectui non minùs, quàm Moribus Hominum nocivum, Per Diluvium debuit &vita reformari, &Ignorantia ac ruditas induci; Temporis novi expensae tantum detraxêre Scientiarum, &Eruditionis progressui (i), quantùm Vitiorum Illecebris. Quaquaversum sese protinus diffundebat universalis rusticitas, cujus fluxus non cessavit priùs, quàm totam inundaverit Hominum Prosapiam. Novi Mundi primi priorum Seculorum incolae Simplices erant, &nec Admirationi formandae apti; satis diu autem duravit haec animorum caligo; longo demùm temporis intervallo post prorupêre aliquae Doctrinae, (ferè dixerim, Humanitatis) scintillae, nec statim promotioni Scientiarum sese tradere poterant Homines. Effectus crassae hujus Ignorantiae cernimus etiamnunc, adhuc dum praevalet, per omnes Nationes dispersacaligo; maxima certè incolarum Terrae pars adhuc dum spissis involvitur ignorantiae, &barbariei, tenebris. Quamvis inquam, &unum &alterum, Scientiarum obnubilatio, &Vitiorum diminutio, fuerint necessaria Diluvii Consectaria, non dibzy G Goog Digit non tamen proptereà id fuit suspensum, aut in aliud poenae genus commutatum. Factum hoc est illustri &egregio Exemplo, unde disceremus, quàm Virtus superet sagacitatem: quàm sint honesta Simplicitas, Mentis Probitas, Morum incorrupta Integitas, praeferendae splendidis Muneribus Eruditioni profundae, &Speculationibus subtilibus.