Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 82
Unproofread scanNot analysed yet
Non quispiam, spero, ex dictis hisce interpretabitur invectivam contra Humanam Sapientiam, aut defamationem laudabilis ullius Animi vel Corporis, ad quam tendere possint homines, perfectionis; Volui duntaxat intimare, quòd Scientiae non afferant ullum Hominibus usum, non praebeant ullum verum commodum, nisi Moribus bonis, sive Virtutibus junctae. Nec solùm exhibet nobis ingens haec Catastrophe criteria Summae Bonitatis, sed &τεκμηρια Divinae Mechanicae, ac Sapientiae. aestò sunt ubique Providentiae signa, quae ex singulis, &tam variis, Accidentibus luculenter promicant. Non sanè casu contigerunt Marmorum, &Lapidum, statim post horum subsidentiam facta, consolidatio; Stratorum insecuta Disruptio: quorundam ex illis Elevatio, aliorum Depressio omnium Distocatio, verùm pro Causa efficiente, &dirigente, agnoscunt Principium aliquod prudens, &stabile; Demonstratio plenior hujus rei quadrat quidem huic loco, verùm commodiùs adhuc protrahetur ad sequentem Tertiam Partem, ubi fulgidior lux illustrandae huic materiae accenditur. Exhibui ita veluti in compendioso Schemate, quod Terrae accidit in Diluvio, &,quam subierit tunc temporis Alterationem. Demonstravi, ex comparatione Terrae Antediluvianae.