Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 90
Unproofread scanNot analysed yet
Imò, quod magis adhuc animadverti debet, non tuit dira haec execratio inflicta ipsius Chanaanis Personae, sed Posteris; &quidem post aliquot demùm Generationes, illo nimirùm tempore, quo Israëlitae, Aegypto egressi Canaanaeam Regionem conquisiverunt, &Canaanitas subjecerunt. Historia ipsa adeò omnibus nota est, ut non opus sit fusiùs eam in praesenti explicare; poterit quilibet eam legere, sicubi per negotia licet. Effluxêre prorsum mille ad minimum Anni, postquam Maledictio haec fuit data effectui; postquam Canaanitae facti sunt Servi Israëlitarum, qui progenies erant Schemi; &majus longè decurrit spatium ad ultimum Execrationis factae complementum, quo Japheti Posteris subjici debuerunt Canaanitae. In summa, citiùs adhuc fuit adimpleta Maledictio Terrae indicta, quàm dira Chamo facta devotio. Progredior ad alterum, quod Considerationi meae subjicere decrevi, Lemma, Culturam scilicet Terrae Antediluvianae. Cultam fuisse eam generatim indicat Moses, verùm non simul exprimit, an Tellus integra exercita fuerit, vel aliquae duntaxat illius partes? quaenam fuerit Agriculturae species, quae Laborum impensae? ut proin liberum nobis sit, Quaestiones hasce decidere pro Rationis sanae modulo. Impraesentiarum quidem supersedeo inquisitione; ast suo loco materiam hanc ad satisfactionem aliquam benevoli Lectoris illustrare contendam, atque ostendere, non fuisse illius temporis Agriculturam adeò laboriosam, molestam, &tardioradam, ac nunc est. Sequitur hoc ex ipsa Terrae primaevae Fertilitate majori, quâ stante Tellus maximam Fructuum partem sponte dedit, ut parùm ab Hominum inaustriâ coli debuerit, &duntaxat excitari.