Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 91
Unproofread scanNot analysed yet
Nec poterit quispiam ex mentione Culturae factâ inferre, quòd effectum sortita fuerit Maledictio Terrae, aut primitiva Foecunditas diminuta, seu coercita ante Diluvium: quandoquidem Agriculturae meminit Moses ante ipsius Adami Creationem postulatae: nec erat homo, inquit, qui coleret terram; (u) consequenter necessaria fuisset Cultura talis, quae in Tribus citatis Capitibus memoratur, etiamsi non decerpsisset vetitos fructus primus Parens, nec ulla fuisset Execratio Terrae indicta; Maximè tamen probabile est, fuisse post lapsum ab Omnipotenti Creatore Adamum Paradiso, id est, foecundissimâ, &amoenissimâ, Terrae parte, ejectum, &in alia steriliora &minùs deliciosa loca depulsum; quò sic reapse significaretur (u) Gen. II. 5.