Latin
ii
John Woodward, Specimen geographiae physicae ii
Unproofread scanNot analysed yet
AUTHORI Dn. JOHANNI WOODWARDO, S. P. D. TRANSLATOR JOH. JACOBUS SCHEUCH, ZERUS, M. D. Helvetio-Tigurinus. Edit optimo jure ad Te, quod Tuum est, sed, quod lubens concedes, Anglico Vestitu exuto Togâ indutum, Latio, imò communi Reipublicae Literariae civitate donatum, Scriptum non Angliae solius limitibus clausum, sed universo Orbi coextensum &utile. Pluribus, ut id extollam laudibus non permittit insignis tua Humanitas, nec arcta, quae Tecum mihi est, necessitudo, Admirator malo esse, quàm buccinator. Judicent ipsi, qui aequâ animi lance Argumentorum tuorum momenta perpendunt, Lectores.