Latin
iv
John Woodward, Specimen geographiae physicae iv
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc unum silere ingenuitas mea non patitur, esse me unum ex illis, licet, quod fateor minimum, quos eousque determinavit Experimentorum tuorum ἀκρίβεια, &Ratiociniorum illis superstructorum soliditas, ut Veritati palmam tradere, &receptam licet, ac publicè defensam, Hypothesin de Figuratorum plerorumque ex Terra Origine revocare, atque deserere maluerint, quàm Praejudiciis semel radicatis mordicus inhaerere. Quicquid interim laboris insumli in interpretando egregio hoc Amplioris Operis, quod omnes boni συν ἀποκαραδοκίᾳ expectant, Specimine, id ut Benevolentiae erga me tuae, &Amoris erga Te mei, publicum Testimonium Tibi dedico, quod ut eo affectu, quo me ipsum, excipias, rogo.