Latin
v
John Woodward, Specimen geographiae physicae v
Unproofread scanNot analysed yet
Dabam Tiguri, &ult. Dec. OC unicum ferè monendus, ne diutius quàm par est, in suspenso haereat, Lector, me in Opere ipso rationem reddidisse propositi, &causas insimul addidisse, quae publicam Editionem suadere poterant. Cogitata mea in angustos valde limites coarctavi, ut magnam copiam rerum in compendium referre possem. Exigit proin Specimen hoc Lectorem attentum &accuratum, quemadmodum miniati operis Pictura, Sculptura, aut alius generis Artificium, quod angusto ambitu plura complectitur, oculos requirit ferè lynceos. Ita tamen cuncta disposui. Asserta Experimentis, quibus fundantur, ita intertexui, &passim occasione quavis datâ Observationes rariores, &mage necessarias immiscui, quantum scilicet per angustiam loci licuit, ut non difficile sit cuivis distinctè perspicere totam rerum faciem, &fundum ipsum clarè detegere. Veniam impetrabo facilè illustrandi hoc quod praeliminariter affirmo, uno alterove Exemplo, sicque disponendi Lectorem ad faciliorem narrandorum captum.