Latin · ~18 min
Lines 1.113-1.114
Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum 1.113-114
Not analysed yet
147 Hactenus cum singulis gentibus, mox catervatim. Sic tamen coque par omnibus fuit. Etruscorum duodecem populi, Vmbrii in id tempus intacti antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani nominis repente coniurant. Erat terror ingens tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta quattuor agminum signa volitabant. 148 Geminius interim saltus in medio, ante invius plane quasi Calydonius vel Herquinius, adeo terror erat, ut senatus consuli denuntiaret, ne tantum periculi ingredi auderet. Sed nihil horum terruit ducem, quin fratre praemisso exploraret accessus. Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia, refert tutum iter. 149 Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito inconditos atque palantes adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit. Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela iacerentur. Nec incruenta tamen illa victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consolum Decius more patrio devotum diis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae praetium redegit.
150 Necdum Etrusco bello exempto mox sequitur Tarentinum, unum quidem in nomine, sed multiplex in victoriis. Hoc enim Campanos Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam pene Italiam, et cum his omnibus Pyrrum clarissimum Epyrotarum Greciae regem una veluti ruina pariter involuit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur. 151 Tarentus Lacedemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis tum mirabili situ, quippe in ipsis Adriae maris faucibus posita in omnes terras Histriam Illyricum Epyron Achaiam Africam Siciliam vela dimittit. 152 Imminet portui ad prospectum maris positum theatrum, quod quidem causa miserae cupiditatis fuit omnium calamitatum. Ludos forte celebrabat, cum adremigantes litore Romanam classem vident atque ostem rati aemicant sine discrimine et insultant. Qui enim aut unde Romani? Nec satis. Aderat sine mora querillam ferens legatio: hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant: et hinc bellum. 153 Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrus, qui semigrecam ex Lacedemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epyri Thessaliae Macedoniae incognitisque in id tempus elefantis mari terra viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat. 154 Apud Eracleam Campaniae fluviumque Lirem Laevino cons. prima pugna, que tam atrox fuit, ut Forentanee turmae prefectus Obsidius invectus in regem turbaverit coegeritque proiectis insignibus proelio excedere. Actum erat, nisi elefanti converso in spectaculo bello procucurrissent. Quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac stridore consternati equi cum incognitas sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt. 155 In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus iam quippe terror beluarum exoleverat et Gaius Numicius quartae legionis astatus unius promoscide abscisa mori posse beluas ostenderat. Itaque in ipsos pila congesta sunt et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt. Nec alius cladi finis fuit quam nox dirimeret postremusque fugientium rex ipse a satellitibus humero saucius in armis suis referretur. 156 Lucaniae suprema pugna Sybarusinis quos vocant campis, ducibus hisdem quibus superius, sed tum tota victoria. Exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit. Nam provectis in primam aciem rursus elefantis unum ex his pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit, qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit et quasi vindicaret, exiliit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit: ac sic eaedem ferae, que primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt. 157 Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis et domi coque intra urbem cum rege Pyrro dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta Romana virtute statim desperavit armis, seque ad dolos contulit. Nam interemptos cremavit captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit missisque legatis in urbem omni modo annisus est, ut facto foedere in amicitiam reciperetur. 158 Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem. 159 Nec alius pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit. Ante hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Savinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisset. Tum antem, si captivos aspiceres, Molossi Thessales Macedones Bruttius Apulus atque Lucanus: si pompam, aurum purpura signa tabulae Tarentinaeque diliciae. Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas quas timuerat cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.