Latin · ~23 min
Lines 1.115-1.118
Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum 1.115-118
Not analysed yet
160 Post Tarentinam cladem domiti Picentes et caput gentis Asculum a Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo, Tellurem deam promissa aede placavit.
161 Salentini vero Picentibus additi caputque his regionibus Brundisium inclyto portu Atilio duce, et in hoc certamine victoriae praetium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit.
162 Postremi Italicorum in fidem venere Vulsini opulentissimi Etruscorum, implorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translataque in se re publica dominabantur, sed hi quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.
163 Domita subactaque Italia populus Romanus Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis fame monstris estuque violentum, sed adeo non est exterritus, ut ipsam illam ruentis estus violentiam pro munere amplecteretur, quod velocitas navium mari iuvaretur, statimque ac sine mora Hyeronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se victum, quam hostem videret, fateretur. 164 Duellio Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis comparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat, centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur. Proelii vero forma miravilis, cum illas caeleres volucresque hostium naves hae graves tardaeque conpraehenderent. Longe illis nauticae artes detorquere remos et ludificari fuga rostra. Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae ante certamen multum ab oste derisae coactique hostes quasi in solido decernere. 165 Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum. Cuius quod gaudium fuit, cum Duellius imperator non contentus unius diei triumpho per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet. Prae tanta victoria leve huius proelii damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus fuit perfidiae Punicae documentum. 166 Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento Dripanis Panormo Eryce Lilybeoque detraxit. Trepidatum est semel circa Cameriniensium saltum: sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit adeoque moratus ostes, dum exercitus omnis evaderet: ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni tantae superfuit et nihil inscripserit sanguine. 167 Lucio Cornelio Scipione cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit Olbiam. Ibi Ateriae urbis excidio incolas terruit adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret. 168 Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui in ipso Punico maris nomine ac terrore deficerent: insuper augente Natio tribuno metum, in quem nisi paruisset securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam. Mox deinde ventis remisque prosperatum est tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis pene portis Chartago caperetur. 169 Prima prooemium belli fuit civitas Clypea: prima enim a Punico litore quasi arx et spectacula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt. Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bracadam castra vixaverit. 170 Sed omnium victor Regulus cum terrorem nominis sui latae circumtulisset, cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cepisset aut haberet in vinculis classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam belli caput Chartaginem urguebat obsidione ipsisque portis inherebat. 171 Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur. Nam conversis ad externa auxilia hostibus cum Xantyppum illis ducem Lacedemon misisset, a viro militiae peritissimo Regulus victus est, foedaque clades Romanisque usu incognita: nam vivus in manus hostium venit fortissimus imperator. 172 Sed ille quidem par tantae calamitatis fuit, nam nec Punico carcere infractus est nec legatione suscepta: quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret nec commutatio captivorum receperetur. Sed nec illo voluntario ad hostes suos redito nec ultimo sive carcere seu supplicio deformata maiestas. Immo his omnibus ammirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Chartago non cesserat, de fortuna triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit. 173 Metello igitur consule conspirantibus artius Poenis et reverso in Siciliam bello apud Panormum sic hostes cecidit Romanus exercitus, ne amplius eam insulam adgredi cogitarent. Argumentum ingens victoriae centum circiter elefantorum captivitas. Sic quoque magnas praedas egit, ut gregem illum non bello, sed venatione cepisset. 174 Appius Claudius consul non ab hostibus sed a diis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi statim classe dimersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab his vetaretur. 175 Marcus Fabius Buteo classem iam in Africo mari apud Egimurum hostium in Italiam ultro navigantem cecidit. Quantusque tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis, omnium imperia gentium insularum litora implevit. Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse naufragio. Et tamen cum Punicae praedae omnibus promuntoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit. 176 Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aecatae: nec maior alias in mari pugna: aderat quippe commeatibus exercito propugnaculis armis gravis classis et in ea quasi tota Chartago, quod ipsum exitio fuit. Romana classis prompta levis expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi avenis agebatur et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant. Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. Tanta denique fuit illa victoria, ut de excidendis hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Chartago.