Latin · ~42 min
1.122
Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum 1.122
Not analysed yet
181 Post primum autem Punicum bellum vix quadriennium requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio nec enim amplius xviii annos tenens sed adeo cladium atrocitate terribilis, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit. Vrebat nobilem populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa quae iubere consueverat. Hinc ultionem puer Annibal ad aram patris iuraverat, nec morabatur. 182 Igitur in causa belli Saguntus electa est, velut Spaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem, sed triste monumentum. Quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et suorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret. Summa foederum Romanis religio est: itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum prius more legitimo quaeri malunt. Interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide, immanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igni conrumpunt. 183 Huius tantae cladis autor Annibal poscitur. Tergiversantibus Poenis dux legationis: 'quae', inquid, 'mora est?' Fabius: 'in hoc ego sinu bellum pacemque porto, utrum elegitis?' Subclamantibus 'bellum'; 'bellum igitur', inquid, 'accipite'. Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit. 184 Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitatae Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est. Igitur ubi semel se in Spaniam movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas distinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfraegit Alpes et in Italiam ab illis fabolusae altitudinis nivibus velud caelo missa discendit. 185 Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus: saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus ammodum filius ab ipsa morte rapuisset. Hic erit Scipio, qui in exitum Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus. 186 Ticino Trevia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consulae. Tum callidissimi hostes frigidum et nivalem nancti diem cum se ignibus prius, oleo quoque fovissent horribilae dictu homines a meridiae et sole venientes nostra nos hieme vicerunt. 187 Tharsymenus lacus tertium fulmen Annibalis imperatore Flamminio. Ars nova Punicae fraudis: quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus equitatus terga subito pugnantium invasit. Nec de diis possumus queri: imminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes commissamque aciem secutus terrae tremor, nisi illum horrorem soli aequitum virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt. 188 Quartum, id est pene ultimum vulnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae vicus, sed magnitudine cladis emersit, et sexaginta milium caede parta nobilitas. Ibi in excidium infelicis exercitus dux terra caelum dies tota rerum natura consensit. Si quidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium caeciderant, insuper callidus imperator in patentibus campis observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et eurus ab oriente semper quasi ad constitutum, ita instruxit aciem, ut, Romanis adversus haec omnia obversis, secundum caelum tenens vento pulvere et sole pugnaret. Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo 'parce ferro'. 189 Ducum fugit alter, alter occisus est, dubium uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non disperavit. Documenta cladis cruentus aliquamdiu Aufidus: pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello: modii duo anulorum Chartaginem missi dignitasque aequestris taxata mensura. 190 Dubium deinde non erit, quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit sicut Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcari ferunt si Annibal, quemadmodum sciret vincere, sic uti victoria scisset. Sed tum quidem illum, ut dici vulgo soled, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Chartagine dii in diversum abstulerunt. 191 Cum victoria posset uti, frui maluit relictaque Roma Campaniam Tarentumque perrexit, ubi mox et ipse et ipsius exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Annibali Cannas fuisse. Si quidem invictum Alpibus indomitumque armis Campani quis crederet soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt. 192 Permissum est interim respirare Romanis et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iubentus: in sacramentum liberata servitia. Aegebat aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt. Aeques secutus exemplum imitateque aequitem tribus, denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Leuino Marcelloque consulibus, cum privatorum opes in publicum referrentur. 193 Quid autem? In elegendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petierunt? Quippe adversus ostem totiens victorem, tam callidum non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis oportebat prima redeuntis et ut ita dixerim reviviscentis imperii spes Fabius fuit, 194 qui novam de Annibale victoriam commentus est non pugnare. Hinc illi cognomen novum et rei publicae salutare cunctator: hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur. Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut quia frangi virtute non poterat, mora comminueretur. 195 Inde Claudio Marcello duce etiam congredi ausus est, comminus venit et perpulit in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis exclusit. Ausus est et Sempronio Graccho duce per Lucaniam sequi et praemere terga caedentis, quamvis tum, o pudor, servili pugnaret exercitu nam hucusque tot mala conpulerunt sed libertate donati de servitute Romanos fecerunt. O horribilem in tot adversis fiduciam, o singularem animum ac spiritum populi Romani. Tam artis afflictisque rebus, ut de Italia sua dubitare debuisset, ausus tamen est in diversa respicere, cumque hostis in iugulo per Campaniam Apuliamque volitaret mediamque iam de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam Sardiniam Spaniamque divisa per terrarum orbem arma mittebat. 196 Sicilia mandata Marcello. Nec diu restitit: tota enim insula in una urbe superata est. Grande illud et ante id tempus invictum caput Syracusae quamvis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt. Longe illi treplix murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons caelebratus Arethusae, nisi quod actenus profuere, ut pulchritudini victae urbis parceretur. 197 Sardiniam Gracchus arripuit. Nihil illi gentium feritas Insanorumque nam sic vocantur immanitas montium profuere. Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltim desiderio patrii soli domaretur. 198 In Spaniam vero missi Gneus et Publius Scipiones pene totam Poenis eripuerunt provinciam. Sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserant, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes caecidissent. Sed Punicae fraudis insidiae alterum ferro castra metantem, alterum cum evasisset in turrem cinctum facibus oppresserunt. Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande nomen de Africa fata decreverant, bellatricem illam viris armisque nobilem Spaniam, illam seminarium hostilis exercitus, illam iam Annibalis eruditricem incredibile dictu totam a Pyrineis montibus in Herculis columnas, in Oceanum recuperavit. Nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur: quam facile, vel una civitas probat: eodem quidem quo obsessa est, eodem die capta est omenque Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Spaniae Chartago. 199 Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime proficisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltim oculis videretur. 200 Haec in diversa terrarum populus Romanus. Nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem submovere poterat Annibalem. Pleraque ad ostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis coque viribus utebatur. Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excussere Romani. Iam Tarentum retulerant, iam et Capua sedis, domus et patria altera Annibalis tenebatur, cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur. 201 O populum dignum orbis imperio dignumque omnium favore et ammiratione hominum ac deorum! Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non desistit et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit, sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbe secuta absens simul praesensque pugnabat. 202 Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Annibali iterum ipsos deos restitisse? Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est, tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem submoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capitulio videretur. Itaque fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantam non adoratam reliquisset. 203 Si quidem ab Spania Hasdrubal frater Annibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole veniebat. Actum est procul dubio, si vir ille se cum fratre iuncxisset. Sed hunc quoque tantum quod ab Alpe descenderat apudque Metaurum castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat. Nero in ultimo Italiae angulo submoverat Annibalem: Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat. 204 Tanto, id est omni qua longissima est Italia solo interiacente quo consilio, qua celeritate consules castra coniuncxerint inopinatumque hostem conlatis signis oppresserint neque id fieri Annibal senserit, difficile dictu est. Certe Annibal re cognita cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, 'agnosco', inquid, 'infelicitatem Chartaginis'. Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio. 205 Iam certum erat Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci. Sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare. Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari coepit Annibalem et Italiae suae clades in Africam vindicare. Quas ille, dii boni! Hasdrubalis cupias fudit! Quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantaque utriusque classis castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Chartaginis portas obsidione quatiebat. 206 Sic factum, ut herentem atque incubantem Italiae extorqueret Annibalem. Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et ante et postea ducum maximi duces, ille Italiae, hic Spaniae victor collatis comminus signis direxere aciem. Sed et colloquium fuit inter ipsos de legibus pacis. Steterunt diu mutua ammiratione defixi: ubi vero de pace non convenit, signa cecinere. 207 Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari. Hoc Scipio de Annibalis, Annibal de Scipionis exercitu praedicaverunt. Sed tamen Annibal cessit praemiumquae victoriae Africa fuit. Et secutus Africam statim terrarum orbis.