Latin · ~7 min
Lines 1.119-1.121
Jordanes, De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum 1.119-121
Not analysed yet
177 Peracto si quidem Punico et nec dum quantulum respirato sequitur Liguricum. Nam Ligures hi imis Alpium iugis adhaerentes inter Varum Magramque amnem implicitos dumis silvestribus victitabant, quos pene maius fuit invenire quam vincere. Tuti si quidem locis et fuga durum atque velox genus ex occasione latrocinia magis quam bella faciebant. Itaque cum diu multumque eluderent saltu viis Decilates Oxuvii Buriates Ingauni, tandem Fulvius latebras eorum igni sepsit, Bebius vero in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum, quo terra coleretur.
178 Post quos mox Galli. Insubribus et his Alpium incolis animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sed experimento depraehensum est. Quippe virtus eorum sicut primo impetu maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum. Alpina corpora humente caelo educata habent quiddam simile nivibus suis: cum mox caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur. 179 Hi saepe et alias et Brittomaro duce non prius posituros se baltea quam Capitolium ascendissent iuraverant. Factum autem est, et victos eos Emilius in Capitolio discinxit. Et quod dux eorum de Romano militi praedam Marti suo torquem aureum devotasset, intercepit Iuppiter votum et de eius ipsius Ariobistonis relicorumque Gallorum torquibus aureum tropeum Iovi erexit Flamminius. Rex quoque eorum Viridomarus Romana arma Vulcano promisserat: aliorsum vota ceciderunt. Occiso enim eo Marcellus tertio post patrem Romulum Feretrio Iovi opima suspendit.
180 Illyres autem, id est Veneti, seu Liburnes sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titulumque flumen longissimae per totum Adriani maris litus effusi. Hi regnante Teutana muliere populationibus non contenti licentiae scelus addiderunt. Legatos quippe Romanos, ob ea quae deliquerant iure agentes, ne gladio quidem, sed ut victimas securi percutiunt, praefectos navium igni conburunt idque quo indignius foret, mulier imperavit. Itaque Gneo Fulvio Gentimalo duce late domantur. Strictae secures in principum colla legatorum manibus litavere.