Latin
Book 1, Chapter 10
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quis est ordo divinorum voluminum? M. Quia quædam Veteris Testamenti, quædam Novi. D. Quæ ad Novum Testamentum pertinent? M. Evangelia (ut supra dictum est) quatuor, Apostolicae Epistolae, et Actus. D. Quae ad Vetus Testamentum pertinent? M. Reliqua omnia. D. Quæ Testamenti Veteris Novique sunt propria? M. Veteris intentio est, Novum figuris denuntiationibusque monstrare: Novi autem, ad aeternae beatitudinis gloriam humanas mentes accendere.