Latin
Book 1, Chapter 9
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
D. Modi divinae Scripturæ quot? II. Duo: nam aut metris Hebraicis in sua lingua conscribuntur, aut oratione simplici. D. Quae sunt metris conscripta M. Ut Psalmi, et Job historia, et Ecclesiastes, et in Prophetis quaedam. D. Quæ simplici oratione conscripta sunt? M. Reliqua omnia. D. Quare apud nos iisdem metris conscripta non sunt? M. Quia nulla dictio metrum in alia lingua conservat, si vim verborum ordinemque non mutet.