Latin
Book 1, Chapter 13
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quot modis divina significatur essentia? M. Duobus; principaliter et consequenter. D. Principaliter quibus verbis? M. Octo. Dicitur enim, aut Deus, aut Dominus, aut simul, Dominus Deus; aut Adonai, aut Sabaoth, aut Heli, aut lleloi; aut, Est. D. Nihil aliud quam Deum hæc verba significant? M. Duo tantura nonnunquam et de aliis abusive dicuntur; Deus et Dominus, teste Paulo: Quoniam dii multi et domini multi (1 Cor. VIII, 5). Et: Dii estis et filii Excelsi omnes (lsa. IX, 6). Reliqua vero sex nunquam nisi de Deo dicuntur. D. Quid de Dco hæc verba significant? M. Non quid est, sed quia est: quid enim sit Deus, comprehendi non potest. D. Quibus modis Deus consequenter significatur? M. Cum personas, aut operationem, aut collationem ejus ad creaturas Scriptura exponit. Nam et cum nominat Patrem, licet primus auditus generantem significet, consequenter tamen intelligimus Deum: similiter et quando nominat Filium vel Spiritum sanctum. Et cum dicit, omnipotens, licet operationem ejus primus sermo denuntiet, consequenter tamen intelligimus Deum. Et cum dicit invisibilem, licet eum qui videri a mortalibus nequeat, principaliter sonet, et ex collatione nostra id quod non sumus ei qui nos fecit assignet, consequenter tamen intelligimus Deum.