Latin
Book 1, Chapter 14
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quot modis Personas sive substantias divinitatis Scriptura significat? M. Similiter duobus: Principaliter et consequenter. Principaliter, ut eum dicitur, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Consequenter, per ea quibus significatur essentia, aut operatio, aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico, Deus, quod ad essentiam; et cum dico omnipotens, quod ad operalionem pertinet, dico. Et cum dico, immutabilis, quod ex collatione ad creaturas dicitur, licet aliud primus auditus sentiat, tamen Patrem et Filium et Spiritum sanctum vel simul, vel singulos, consequenter Deum intelligo.