Latin
Book 1, Chapter 17
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quot modis significatur Persona Spiritus sancti? M. Principaliter uno, ut legitur: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris el Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et itcruni: Templum enim estit Spiritus sancti (I Cor. vi, 19). Consequenter vero et gratia quam ipse largitur, quæ ipsa similiter sanetus Spiritus dicitur, ut est: Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 35). Et: Accipite Spiritum san. ctum (Joan. xx, 22). Similiter et ex his quibus divina significatur essentia, vel operatio, vel ad crcaiuras collatio, sicut et de Filio diximus: sed et Patris Filiique Persona Spiritum sanctum significat consequenter; quia quidquid horum dicamus, etiam Pernam sancti Spirilus aut cooperalricem aut consubstantialem intelligimus consequenter.