Latin
Book 1, Chapter 18
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.18
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quid habent proprium Personæ singulae Trinitatis? M. Quod Paler nunquam dicilur Filius, nec conjunctis sermonibus, Spiritus sanctus; licet divise et Spiritus dici possit et sanctus. Nec Filius Paier proprie dici potest, aut conjunctive Spiritus sanctus. Nec rursus sancto Spiritui Patris aut Filii nomen ascribitur. D. Quæ sunt his Personis communia? M. Omnia quae ad significationem aut essentiæ, aut operationis, aut ad creaturas collationis pertinere noscuntur: unde et constat Trinitatem unius esse substantiæ. D. Patris et Filii et Spiritus sancti vocabulis, quid in bis Personis significatur? II. Tantum quod sunt. Nam quid sunt (ut supra de Deo diximus) sermo non potest explicare.