Latin
Book 1, Chapter 3
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
D. Historia quid est? M. Præteritarum rerum praesentiumve narratio. D. In quibus libris divina continetur historia? M. In septemdecim: Gen. 1, Exod. i, Levit. 1, Num. 1, Deutcr. 1, Jesu Nave 1, Judicum 4, Rulh i, Regum secundum nos 4, secundum Hebrxos 2, Evangeliorum 4, secundum Malthæum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem, Actuum apostolorum i. D. Nulli alii libri ad divinam historiam pertinent? M. Adjungunt plures: Paralipomenon 2, Job 1, Esdrae 2, Judith 1, Esther i, Macab. 2. D. Quare hi libri non inter canonicas Scripturas currunt a? M. Quoniam apud Hebræs quoque super hac differentia recipiebantur, sicut Hieronymus cæteriquetestantur. D. Nulla in his libris alia species invenilur? M. Incedunt caeterae, sed non principaliter: quia etsi personae a quibus dictae sunt primum, secundum caeteras species sunt locutæ; tamen ab eo qui librum ripsit, ut historia sunt relata. Sicut benedictiones Jacob patriarchae, ab ipso quidem propheta dictae sunt: sed Moyses qui refert, ordine narrat historico. Et cum ipse Moyses dicit: In principio factum cælum et terram (Gen. I, 1); prophetico quidem dicit spiritu, sed specie narrat historica. Similiter et proverbialiter nonnunquam sonat historia, ut est: Ambulantia ambulaverunt ligna, ungere super se regem (Jud. IX, 8). Aliquando simpliciter docet, id est: Audi, Israel, Dominus Deus IMus, Deus unus est (Deut. vi, 4). Omnia tamen, ut dixi, specie contexuntur historica. D. Quid bislorica speciebus caeteris praestat? M. Quod ipsi cæteræ subjacent: ipsa, nulli. D. Quid illi commune cum caeteris? M. Habet commune cum simplici doctrina, quod utraque superficie planae videntur, cum sint intellectu plerumque difficiles: nam aliae contra.