Latin
Book 1, Chapter 4
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quid est prophetia? M. Rerum latentium, praeteritarum, aut praesentium, aut futurarum, ex divina inspiratione manifestatio. D. Da in praeteritis prophetiam. M. Verbo Domini cæli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Et: Quoniam ipse dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Et: In principio fecit Deus cælum et terram (Gen. I 1). D. Da in praesentibus. M. Cognitionem futuri facti Giezi propbeta in præsenti vidit (IV Reg. v, 26): et Ananiæ ac Saphirae, Petrus apostolus (Act. v, 3). D. Da in futuris. M. Ecce virgo accipiel in utero (Isa. VII, 14), etc. D. Quare in definitione positum est latentium? M. Quia si quis jam Cognita dicat, licet et futura sint, tamen propheta non est: sicut nos, cum resurrectionem prædicamus, prophetae non sumus. Si vero cujuscunque temporis latentia manifestat, tunc propheta est, sicut jam ostendimus. D. Proba hoc. M. Apostoli testimonio, in Epistola ad Corinthios, qui ait: Si convenerit universa Ecclesia in unum, et linguis loquantur omnes, intrent autem idiotæ, nonne dicent quia insanitis? Si autem omnes prophetent, intret autem infidelis aut idiota, convincitur ab omnibus, interrogatur ab omnibus, occulta etiam cordis ejus manifesta erunt: et tunc cadens in faciem, adorabit Deum, annuntians quod manifeste Deus in vobis est (I Cor. xiv, 25, 25). Ecce Apostolus prophetiæ vim in occultorum manifestatione signavit. Sed et sequentia in eadem Epistola et cæteris, multa sunt talia. D. Quare addidimus: Ex divina inspiratione? M. Quia ilii qui autdaemonum instinctu, aut aliis modis latentia dicunt, licet prophetae dici possunt, tamen inter divinarum Scripturarum non numerantur auctores. D. In quibus libris prophetia suscipitur M. In septemdecim: Psalmorum CL lib. i, Osee lib. 1, Isaiæ lib. 1, Joel lib. 1, Amos lib. i, Abdiæ lib. i, Jonae lib. i, Michææ lib. i, Nahum lib. i, Sophoniæ lib. 1, Habacuc lib. i, Jeremiae lib. i, Ezechiel lib. 1, Daniel lib. 1, Aggæi lib. i. Zachariæ lib. i, Malachiae lib. i. Caeterum de Joannis Apocalypsi apud Orientales admodum dubitatur b. D. Nulla in his libris alia species invenitur? M. Accedunt caetera; sed non principaliter, nisi ad probationem prophetiæ: sicut in Isaia cap. VII, xxxi, XXXVII, Achaz et Ezechiae regum velut quaedam refertur historia; sed prophetiae intentio est, non gesta contexere, sed prædictorum exitum comprobare. Jeremias cum dicit: Terra, terra, audi verbum Domini (Jer. XXII, 29), terram, proverbialiter, habitantes in ea homines nuncupat. Et cum Isaias dicit: Non tale je. junium elegi, dicit Dominus: sed solve omnem nodum iniquitatis (Isa. LVIII, 6), etc. ,velut simpliciter docet, sed ut prophetico spiritu jussus haec praedicat. D. Quid prophetiae commune cum caeteris? M. Habet commune cum Proverbiis quod utraque superficie difficilia sunt, sed pleraque intellectu non ardua.