Latin
Book 2, Chapter 11
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quoniam de gubernatione mundi salis dictum est, quæ sunt naturis accidentia? M. Divinæ quidem naturae nihil accidit: cum enim sit incomprehensi- LUis, et semper eodem modo se babens, non recipit accidentium diversitatem. D. Quæ certe accidunt creaturis? M. Stare, ut terræ, secundum Scriptutam; moveri, ut coelo, igni, et aquis caeterisque enascentibus. Deinde tempus, locus, numerus. Omnia enim et aliquando coeperunt, et alicubi sunt, et unum vel plura. Item accidunt, generari, corrumpi, sanitas, aegritudo, forma, positio, artium disciplinarumque capacitas. Item crescere, nutriri, sentire, vivere, mori, inter se differre, et esse contraria. Insuper ordo, consecutio, cohærentia, bisque similia atque contraria; nec tamen singulis, universa.