Latin
Book 2, Chapter 12
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quoniam satis dictum est de accidentibus naturarum, dicendum nunc de accidentibus voluntatis. Quid est voluntas? M. Vis animi inviolata sive spontanea, secundum quam diversæ atque contrariae cogitationes efficiuntur, et opera. Naturalis est in nobis boni malique communis discrelio; spontaneus autem motus in his quae jam discreta et sequenda sunt. Ipsum lex quidem erudit; gratia autem praeparat, adjuvat, corroborat, coronat.