Latin
2.2.1.35 to 2.2.1.68
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.2.1.35-68
Unproofread scanNot analysed yet
oportuit anim ut terrenas cœlestis creatura praecederet. De aquis vero ipsa Scriptura dicit quod Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 2). D. Sequere ordinem generationis. M. In principio, die prima, lux fnicta est: secunda vero die, firmamentum: tertia, mare et terrae nascentia: quarta, luminaria coeli: quinta, natantia et volatilia: sexta, reliqua animalia et homo. D. Quae est in ipsarum creaturarum operatione distinctio? M. Quod quaedam ex nihilo facta sunt, ut cœlum, terra, et cætera quae usque ad completum diem primum diximus facta; quaedam vero ex jam factis primo die. D. Da horum probationes. M. Quia quoties Scriptura ex aliquo factas res cupit ostendere, aut palam significat, ut est: Producat terra (Ibid. ,11), et: Producant aquæ (Ibid. ,20), et similia. Aut certe ex subtili significatione verborum, ut cum dicit: Fiat firmamentum (Ibid. ,6), utique significat fuisse aliquid fluidum ac liquidum, id est aquas: quæ ut solidatæ ostenderentur, firmamentum voca. tum est, quod fiebat. Et rursus luminaria derivativa appellavit, quae quarto die facta sunt: utex lumine, primo die operato, facta monstraret. In his autem quae primo die facta sunt, neque aperte, neque subtili verbo factum aliquid declaratur ex altero. D. Nihi! ergo post primum diem ostenditur, ex non existentibus tactum? M. Sola hominis anima: in quo et hoc ad ostendendum quia cum alia aut ex nihilo, aut ex jam factis facta sint, solus homo ex utroque cumponitur. D. Quas alias differentias creaturis ascribimus? M. Quod ea quae primis sex diebus facta sunt, non naturaliter, neque ex similitudine provenerunt; reliqua vero quae fiunt naturaliter, ex divina definitione nascuntur, exceptis scilicet miraculis. D. Da tertiam differentiam. II. Quod creaturarum aliquæ, id est rationales, a propter se ipsas factae sunt, ut angeli et bomines.