Latin
2.2.1.69 to 2.2.1.91
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.2.1.69-91
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquae vero non propter se, sed propter prædictos angelos aut homines factæ noscuntur. Homo vero principaliter, secundum animam, propter se intelligendus est factus. Nam secundum corpus consequenter. D. Quid autem? praeter homi. nes et angelos, aliae creaturæ se ipsis invicem non egebant? M. Egebant quidem, non ad utilitatem tamen, sed ad ornatum: utiles enim sunt, non sibi, sed angelis vel hominibus pro quibus eliam factae noscuntur. Ornatum vero etiam invicem præstant: quippe et coelum inornatum sine coelestibus luminaribus fuit, et luminaria ipsa, ne superflua facta essent, videntium oculis indigebant; et mare inornatum, donec aut locum suum reciperet, aut animalibus impleretur; et terra incomposita, praeter habitantium vel nascentium usum; et irrationabilia animalia, sine hominis regimine inepta; et herbae, absente animalium usu, superfluæ. Ita omnia egent invicem vel his quæ per dies sex facta sunt, vel bis quae quotidie fiunt. Sed, ut jam diximus, aliud esse incornpositum, aliud utile incompositum, aliquid per se utile alteri declaratur. D. In ornamento ipso aliqua est differentia? M. Est. Nam aliqua in sex diebus ornata sunt: ut coelum luminaribus, et terra herbis, et piscibus mare. Quaedam donec mundus vivit ornantur, ut mare navigiis, et terra aedificiis et cæteris quae humano construuntur ingenio, et homo ipse scientia. Quaedam vero decorem suum in futuro recipient, ut corpus incorruptionem, et mortalia immortalitatem, et coeleste regnum habitationem sanctorum.