Latin
2.24.54 to 2.24.82
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.24.54-82
Unproofread scanNot analysed yet
Aut Antichristi præsentia, cum dicitur: Nemo vos seducat ullo modo: quia nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis qui contradicit (II Thess. 2, 3). Aut Eliæ præsentia, cum dicitur: Elias veniet primum (Matt. XVII, 11), Aut conscientiae electorum, ut de Paulo: Vas electionis mihi est iste (Act. II, 15). Aut aliqui non immutandi, sed gustaturi mortem prædicuntur, sicut Apostolus: Ecce mysterium dico vobis: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (/Cor. XV, 51). Aut futura pestis, sicut Agabi propheia (Act. XI, 28). Aut hæresum contrarietas, sicut dicitur: Istud autem agnosce, quia in ultimis ebus exsurgent tempara maligna (II Tim. III, 1). Et rursus: Quando sanæ doctrinae non acquiescent, sed secundum sua desideria quaerent sibi doctores (II Tim. IV, 3). Aut baptismatis gratia, ut est: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matt. III, 11). Aut consumptio Jerusalem ac templi judaici, sicut est: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matt. XXIV, 20); et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matt. XXIII, 38). Aut Evangelii prædicatio, sicut dicitur: Et prædicabitur Evangelium regni in omni orbe terrarum, in testimonium omnium gentium; et sic erit finis (Matt. XXIV, 14). Aut mala finis ipsius una cum ipso fine, ut cum dicitur: Statim post tribulationem dierum illorum sol obcæcabitur (Ibid. ,29). D. Quomodo has prædictiones ad futurum sæculum dicimus pertinere? M. Sicut a de acceptationibus diximus: quia ea quæ predicta sunt ante Legem, intentio eorum fuit ad tempora Legis aut Gratiae: rursus quae in Lege prædicta sunt Gratiam figurabant; et quae in Gratia, causam et præmium regni cœlestis habuerunt. Ita colligitur prædictionum omnis intentio ad futuri sæculi bona respicere.