Latin
Book 2, Chapter 25
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.25
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quoniam tres jam partes ostendimus eorum quæ ad futurum sæculum diximus pertinere, hoc est acceptationes et figuras et prædictiones, nunc quarta parsrestat, ut de effectionibus disseramus. Quid sunt igitnr effectus? M. Effectus sunt earum rerum quas acceptationum prospiciebat intentio, aut typorum similitudo figurabat, aut dictionum scientia præloquebatur. D.Quot sunt effectuum tempora? M. Tria. Aut enim Legis tempore effecta sunt quae prædicebantur, aut nunc sub Gratia fiunt, aut saeculorum futurorum tempore complenda sunt.