Latin
Book 2, Chapter 28
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quae sunt quae in intellectu divinarum Scripturarum custodire debemus? M. Ut ea quae dicuntur dicenti conveniant; ut a causis pro quibus sunt dicta non discrepent; ut concordent temporibus, locis, ordini, intentioni. D. Quam dicimus divinae doctrinae intentionem? M. Ipse Dominus dixit: Ut diligamus Dominum ex toto corde et ex tota anima, et proximos tanquam nos ipsos (Deut. VI, 1). Doctrinæ autem corruptio est et contrarium: Dcum non amare vel proximum. D. Quæ hujus contrarietatis est causa? M. Causa malorum in ipsis esi qui mali sunt; quia dum libero arbilrio atque bene concesso inordinate utuptur rationales creaturæ, et malitiae et poenae causa sibimet existunt.