Latin
Book 2, Chapter 27
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quot modis in hoc saeculo rationalium doctrina peragitur? M. Duobus. Aut intelligentia rerum factarum, sicut dicit Apostolus: Quia invisibilia ejus a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. i, 20). Necesse est enim ut qui mundum atque omnia in eo posita considerat, modis ordinibusque distincta, intelligat esse Deum, qui hæc et fecerit et gubernet. Aut ex divinis Scripturis, quae (ut diximus) in quatuor species dividuntur; historicam, propheticam, proverbialem, et simpliciter docentem.