Latin
Book 2, Chapter 3
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quoniam de creatione mundi tractatum est competenter, restat ut quaeramus, gubernatio ejus quot modis significatur? M. Duobus; aut enim generalis est, aut specialis. D. Quæ est generalis? M. Per quam ea quae facta sunt, secundum modum quo facta sunt permanent; quod significatur, cum dictum est: Vidit Deus quia bonum (Gen. I, 4 et seq.) ; et: Quia bona valde, et benedixit ea (I bid. ,31). Quod et beatus David ostendit dicens: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in æternum et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit (Psal. CXLVIII, 5, G). D. Quæ est gubernatio specialis? M. Per quam singula, et maxime rationabilia gubernantur a Deo, sicut praeceptum in paradiso, de ligno (Gen. II, 9). Sicut enim omnes crcaLuras divina continet virtus, ut maneant; ita etiam rationales diversis occasionibus erudit, ut proficiant.