Latin
Book 2, Chapter 4
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
D. Generalis gubernatio in quot species dividitnr? M. In duas: aut enim successione constat, aut statu. Successione, ut homines vel jumenta caeteraque quæ morte vcl corruptione pereuntia, renascentium similitudine renovantur. Statu autem, ut ea quae his passionibus non subjacentia, mundanis motibus obsequuntur, ut coelum, sol, et stellae, et caetera. D. Quae in eis alia differentia est? M. Quod ea quae renovatione solvuntur indigent etiam quibusdam remediis, alimentis et pluviis; nonnunquam et minisleriis angelorum, caeterisque similibus. Ea vero quae non per successionem subsistunt, sine aliqua tali mediatiore i divinitus gubernantur. Utrum vero et in ipsis per angelorum ministerium aliquid agatur, secreta et dif. ficilis quæstio est.