Latin
Book 2, Chapter 60
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.60
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quæ sunt consequentia voluntatis eventus? M. Quatuor. Quædam enim in hac vita, aut bona bonis, et mala malis eveniunt, ut Abrahæ prosperitas (Gen. XIII, 6), et Cain poena (Gen. IV, 11). Aut contra, bona malis, et mala bonis, ut dives qui in Evangelio usque ad mortem felix describitur (Luc. 16, 19); e contra Lazarus ulceribus atque egestate torquetur. Aut certe neque his, neque illis utralibet retributio; ut pro Joseph vendito (Gen. L, i8) nulla uhio fratribus irrogalur. Nec socer Moysi pro regendo populo consilium dans (Exod. XVIII, 17), licet laudetur, a Deo aliqua mercede donatur. D. Quas hujus diversitatis dicimus causas? M. Aliquibus hic congrua rependuntur, ne mundus non putetur providentia divina regi, sed casibus; simul ut et bonos bonorum copia consoletur, et malos similium pœna deterreat. At vero malis felicitas permittitur, ut boni probentur et discant ea contemnere quæ vident indignis secum esse communia: bonis autem aeque accidunt mala. Aut utrique generi nulla hic compensationis imago conceditur, ut alibi et judicium et plenam pro acUbus retributionem certissime possimus cognoscere. D. Da quartum modum. M. Cum ii neque mali aliquid per se, neque boni gesserunt, bona participant aut mala, ut infantes; aut forsitan neutra, ut sunt abortivi; de quorum et statu, et merito, causa sublilis dubiusque tractatus est.