Latin
Book 2, Chapter 7
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.7.1
Unproofread scanNot analysed yet
D. In opere per quot modos? M. Per quatuor: aut per generalem praesentem retributionem, ut est fructuum rcrumque proventus; aut per specialem præsentem retributionem, ut est Abraham in peregrinatione ditatus, vel Noe salvatus in diluvio; aut per generalem visibilem pœnam, ut est fames generalis, seu siccitas; aut per specialem, ut Cain vel Saul poena. Haec enim omnia, ad medum legis, angelos atque homines erudiunt; quippe et angelos diaboli ruina perlerruit atque firmavit: licet credendum sit alio modo angelos, alio homines erudiri. D. Quæ est totius legislationis intentio, et in quo consistit? M. in discretione boni ac mali: quae vel in doctrina, id est fide, vel in actibus agnoscuntur.