Latin
Book 2, Chapter 7
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
D. Quare poenas et retributiones praesentes diximus? M. Quia ipsa sunt quæ ad vicem legis erudiunt. Nam futura et aeterna nec patientibus, nec videntibus proderunt, ubi iam pœnitentiæ non erit tempus. D. Hæc gubernatio, per quos ministros in Scripturis legitur facta? M. Nonnunquam Deus per se ipsum, at. Adæ praecepit ne tangeret lignum; nonnunquam per angelos, testante Apostolo: Quia si per angelos locutus sermo factus est firmus (Hebr. II, 2). Et rursum primogenita Ægypti angeli manu dicuntur exstincta (Exod. XII, 29). Aut per homines, sicut per prophetas. Aut per bestias, sicut per serpentes in eremo (Num. XXI, 6), atque similia. Et per haec enim, velut quamdam substantialem ac materialem legem, a malis prohibent propter quae ingeruntur; et ad bona propter quorum retributionem oratur, impellunt.