Latin
Book 2, Chapter 8
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
D. Lex in verbis constituta in quot partes dividitur? M. In duas: aut enim immutabile aliquid præcipitur, aut temporale. D. Quot sunt immutabilium genera? M. Duo: dilectio Dei, et dilectio proximi. D. Temporalia præcepta in quot partes dividuntur? M. In duas: aut enim diu servata sunt, ut circumcisio; aut parvo tempore, ut mannæ perceptio. D, Quæ alia est legum differentia? M. Quae aut aliquid præ cipiunt, ut: Honora patrem tuum (Exod. XX, i2); aut aliquid vetant, ut: Non occides, Non mæchaberis (Ibid. ,13, 14).