Latin
Book 2, Chapter 8
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.8.3
Unproofread scanNot analysed yet
D. Da septimam differentiam. M. Quod aliquorum transgressio praeceptorum poena punitur, ut est: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Levit. XLV, 20): aliquorum poena non habetur, ut: Panem sacerdotalem comedi ab eo qui sacerdos non erat (I Reg. xxi, 6; Matth. XII, 4): aliorum vero etiam laudabilis transgressio est, ut est: Si reddidi relribuentibus mihi mala (Psal. vu, 5). Lex enim tunc jubebat malis mala restitui a. Invenitur ergo contemptus legis esse laudabilis. D. Da octavam differentiam. M. Quod aliqua praecepta ad fidem pertinent, aliqua ad mores: quorum subdivisio admodum prolixa cognoscitur.