Latin
Book 2, Chapter 9
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
D. Angelorum propter se ipsos et homines gubernatio quomodo fit? M. Palam quidem in Scriptura non legitur: tamen cum in ea dicantur esse angelotum gradus et ordines, atque discursus propter hnmanam vitam, ut pro Tobia et Daniele et aliis, sine dubio significantur quod injunc(a sibi in mundo negotia gubernant: quibus et sibi consulunt dum obediunt Creatori, et hominibus, dum eorum dispensationi prospiciunt.