Latin · ~12 min
1.162 to 1.165
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.162-165
Not analysed yet
20. Sub Lege praedictiones quot modis factae sunt? [Delta] Sub Lege praedictiones quot modis factae sunt? [Mu] Duobus: aut pro his rebus quae sub Lege factae sunt, aut pro his quae sub Gratia. 21. Pro rebus sub Lege factis quantae sunt praedictiones? [Delta] Pro his quae sub Lege factae sunt quantas praedictionum species inuenimus? [Mu] Fere uiginti et duas: aut enim augmentum populi praedicitur, ut est ad Abraham, "Et eris in gentem grandem et multam": aut hereditatis promissio, ut est, "Semini tuo dabo terram hanc": aut segregatio indignorum, ut est, "Eice ancillam hanc et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae": aut uindicta in aduersarios populi et merces in amicos, ut est, "Benedicam benedicentes te et maledicam maledicentes te": aut liberatio populi ab inimicis, ut est, "peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et exient inde cum praeparatione magna" et cetera: (1b) aut aliquorum generationes et nomina, ut Isaac et Samson: aut sublimitas posterorum, ut, "reges ex te exient": aut modus exitus, ut est, "Tu autem ibis ad patres tuos cum pace nutritus in senectute bona": aut differentia populorum, ut est, "populus populum praecedet, et maior seruiet minori": aut abundantia, ut est, "Dabit tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae plenitudinem frumenti et uini": aut diuinum auxilium, ut est, "Ecce ego tecum sum, custodiens te in omni uia": aut sacerdotii, uel doctrinae, electio, ut est, "Diuidam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel": (1c) aut fortitudo et hereditatis immutabilitas, ut est, "Catulus leonis, Iuda: ex radice, fili mi, ascendisti; recumbens dormisti sicut leo et sicut catulus leonis; quis excitabit eum?" :aut propositum uitae, ut est, "Zabulon peregrinus inhabitabit et ipse portus nauium" et "sciens requiem, quia bona est" et cetera: aut transgressio, ut dicitur, "Scio enim quia in finem transitus mei iniquitatem agetis et declinabitis a uia quam mandaui uobis": aut supplicium, ut est quia "occurrent uobis mala in fine dierum": aut generalis expulsio, ut dicitur quia "Ipsi aemulati sunt me in diis et exacerbauerunt me in idolis suis, et ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem tradam eos": aut uirtutis effectus atque merces, ut est, "Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam" et cetera: (1d) aut species poenae, ut est, "Venit Gad ad Dauid et adnuntiauit ei dicens: elige tibi fieri aut tribus annis famem super terram aut tres menses fugere a facie inimicorum tuorum persequentium te aut tribus diebus fieri mortalitatem in terra tua": aut signa, ut est, "et hoc tibi signum, quia unxit te Deus regem super hereditatem suam" et reliqua: aut electio prophetae, ut est, "Et tu, puer, propheta Altissimi uocaberis." [Delta] Da praedictiones de gentibus pro populo. [Mu] Vt est, "manus eius super omnes, et manus omnium super eum" et "Surgite et exite ex loco hoc, quia conteret Dominus ciuitatem."