Latin · ~10 min
1.154 to 1.161
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.154-161
Not analysed yet
5. Quartus modus est cum gratis maesta figurantur, ut baptisma figura est mortis Domini nostri, sicut dicit apostolus, "Quotquot enim baptizati estis in morte Iesu baptizati estis." Quid enim aut baptismate gratius, ubi a peccato purgamur et quo filii Dei efficimur, aut morte maestius, ad quam ipse quoque, qui eam fuerat sponte sumpturus, tamen maestus accessit? 6. [Mu] Quae alia typis accidunt? [Mu] Temporum differentia: nam quaedam ante Legem sunt, ut Abel a fratre occisus Christi passionem praefigurabat, et arca Noe ecclesiam et cetera similia: quaedam uero sub Lege, ut ipsius Moysis mors et Iesu gloria: quaedam sub Gratia, ut baptizatorum indumenta et sacerdotum uestes et dominici corporis participatio et singula alia; quae omnia typis monstrare non ad regularum doctrinam sed ad expositionem textus pertinet. 7. [Mu] Qua ratione figuras, siue typos, ad futurum saeculum dicimus pertinere? [Mu] Quia ueteris quidem testamenti figurae ad nouum intentione respiciunt; nouum autem futurae uitae beatitudinem repromittit, et sic omnia ad futuri saeculi spem ex ipsa intentione concurrunt. 18. De praedictionibus. [Mu] Quoniam typorum regulam diximus, de praedictionibus uideamus. Quid est praedictio? [Mu] Futurarum incertarum rerum uerbis, in quantum uerba sunt, manifestatio. 2. [Mu] Quae accidunt praedictionibus? [Mu] Principaliter tria, quod quaedam ante Legem fuerunt, quaedam sub Lege, quaedam sub Gratia. 19. Praedictiones ante Legem quot modis factae sunt? [Mu] Ante Legem praedictiones quot modis factae sunt? [Mu] Quinque: aut de generalitate [communiter], ut est, "Propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una"; et rursus, "Maledicta terra in operibus tuis"; hoc enim per unum omni humano generi praedictum esse cognoscitur: aut ex parte, uel dimidio, ut est, "Multiplicabo dolores tuos, et in dolore paries filios; et conuersio tua ad uirum tuum, et ipse tibi dominabitur"; hoc enim non omni humano generi, sed omnibus feminis dictum est: aut singulariter, ut est, "Et uocauit Adam nomen uxoris suae 'Vita,' quia ipsa est mater omnium uiuentium": (1b) aut pro initio ueteris testamenti, ut est, "Maledictus Chanaan; seruus erit fratribus suis": aut pro nouo testamento principaliter; nam cum dicitur, "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram" et "Venite, descendamus et confundamus linguas eorum": pluralis numerus Trinitatis indicium est, quae nouo testamento apertius praedicatur. Et cum dicitur, "Sanguis fratris tui clamat ad me de terra," passio Domini nostri praedicitur apostolo teste in epistula ad Hebraeos, quia conspersio sanguinis Christi plus potuit ad Deum clamare pro nobis quam Abel sanguis clamauerat contra fratrem.