Latin · ~9 min
1.169 to 1.171
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.169-171
Not analysed yet
2. [Delta] Omnes praedictiones de solo Saluatore nostro intelleguntur? [Mu] Duobus modis haec solemus accipere: quaedam enim ita in ipsius Personam praedicta sunt, ut alii conuenire non possint, sicut legitur, "Non deficiet princeps ex Iuda neque dux ex femore eius, donec ueniat cui reposita sunt": quaedam uero sub alterius personae occasione dicuntur; ad Christum tamen intellectu respiciunt, ut est, "In te et in semine tuo benedicentur omnes gentes." 23. De praedictionibus ad uocationem gentium pertinentibus sub Lege. [Delta] Quoniam praedictiones de Christo dictas in ueteri Lege probauimus, da eas quae de gentium uocatione sunt positae. [Mu] De uocatione gentium praedictiones fere decem et septem modis positas accipimus: aliquando enim acceptionem earum significant, cum dicitur, "ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem irritabo eos": aliquando infirmitates, peccatorum expulsionem meliorumque doctrinam, cum dicitur, "Pronuntiare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum": aliquando gratiam quam acceperunt siue adoptionis siue miraculorum, cum dicitur, "Filiae regum in honore tuo; astitit regina a dextris tuis": aliquando admonitionem, ut illud quod sequitur, "Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum": (1b) aliquando glorificationem, quam Christo debemus, cum dicitur, "quia ipse est Dominus Deus tuus, et adorabis eum": aliquando beatitudinem et uirtutem, quam merentur fideles, cum dicitur, "adducentur regi uirgines post eam": aliquando laetitiam in qua sunt, profectum suum uidentes, cum dicitur, "Adducentur cum gaudio et exsultatione": aliquando sacerdotium et ecclesiasticam consuetudinem, cum dicitur, "Pro patribus tuis nati sunt tibi filii": aliquando ecclesiae spiritalem aedificationem, cum dicitur, "ex aedibus eburneis, ex quibus te delectauerunt": aliquando ecclesiasticam auctoritatem, cum dicitur, "pones eos principes super omnem terram": aliquando plenitudinem credentium, cum dicitur, "replebitur gloria eius omnis terra; fiat, fiat": (1c) aliquando tolerantiam siue temptationis siue persecutionis, cum dicitur, "donec educat in uictoria iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt": aliquando inimicorum destructionem, cum dicitur, "et inimici eius terram lingent": aliquando pacem qua gaudet post persecutiones ecclesia, cum dicitur, "Orietur in diebus eius iustitia et plenitudo pacis, donec extollatur luna": aliquando haereticorum errores et Eliae praesentiam, cum dicitur, "Ecce transmitto uobis Eliam Thesbiten, et reuocabit corda patrum in filios": aliquando fidelium spem et secundum Saluatoris aduentum, cum dicitur, "et ipse erit exspectatio gentium": aliquando baptismum Ioannis, cum dicitur, "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam."