Latin · ~19 min
1.172 to 1.173
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.172-173
Not analysed yet
24. De speciebus praedictionum quae in Gratia datae sunt. [Delta] Quoniam species praedictionum quae in Lege sunt diximus, da eas quae in Gratia leguntur emissae. [Mu] Praedictionum quae in Gratia factae sunt species triginta duo inueniuntur: aut enim generatio et uita Ioannis Baptistae praedicitur, ut est ad patrem eius Zachariam omnis locutio illa per angelum et prophetia ipsius Zachariae: aut Saluatoris conceptus natiuitasque mirabilis, ut est praedictio quam ad sanctam Mariam angelus dixit, et magorum reuelatio: aut Iudaeorum incredulitas atque conuersio, sicut dicitur, "Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et signum contradictionis": aut praemium regni caelestis, sicut est, "Paenitentiam agite; appropinquauit enim regnum caelorum": (1b) aut gentium uocatio, sicut dicitur, "multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum": aut Hebraeorum exclusio, ut est quod sequitur, "filii autem regni huius excludentur in tenebras exteriores": aut saluatio per apostolorum praedicationem, ut cum dicitur, "Venite post me; faciam uos fieri piscatores hominum": aut miraculorum claritas, ut dicitur, "Qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet": aut temptatio persecutionesque iustorum, ut dicitur, "tradent enim uos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt uos" et cetera: aut patientia fidelium inter aduersa, ut cum dicitur de ecclesia, "et portae inferni non praeualebunt aduersus eam"; et rursus, "regnum caelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud": (1c) aut contemplatio regni caelestis et secundi aduentus, qua et in hac uita sanctorum animae perfruuntur, ut est, "Veniet enim Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua. Dico autem uobis quia sunt aliqui de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec uideant Filium hominis uenientem in regno suo": aut retributio bonorum seu malorum, ut cum dicitur, "Et ibunt hi in poenam aeternam, iusti uero in uitam aeternam": aut Spiritus Sancti praesentia apostolis data, ut est, "ego rogabo Patrem meum, et alterum Paraclitum mittet uobis, ut maneat uobiscum in aeternum, Spiritum ueritatis": (1d) aut ecclesiastica praenuntiatur auctoritas, sicut dicitur, "Et dabo tibi claues regni caelorum, et quodcumque ligaueris in terra erit ligatum et in caelo": aut mors, passio ac resurrectio Saluatoris, sicut dicitur, "Ex illo coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oportet eum in Hierosolyma ire et multa sustinere a presbyteris et principibus sacerdotum et mori et tertia die resurgere": aut generalis resurrectio, ut cum dicit apostolus, "sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur": aut simul Christi et nostra resurrectio, sicut dicitur, "cum ego exaltatus fuero a terra, omnes traham ad me": aut Iudae proditio, sicut dicitur, "Nonne ego uos XII elegi, et unus ex uobis diabolus est?" :(1e) aut modus temptationis et mortis aliquorum discipulorum, sicut Petro Dominus et negationem futuram praedixit et speciem passionis, dicens, "antequam gallus cantet, ter me negabis" et "cum senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo tu non uis": aut praesentia detentatorum Christi, ut cum dicit, "Surgite, eamus; ecce appropinquauit qui me tradit": aut dispersio apostolorum, sicut est, "Percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis": aut pulli asinae repertio, quem Dominus in Euangelio praedixit discipulis adducendum: aut antichristi praesentia, ut cum dicitur, "Nemo uos seducat ullo modo, quia nisi uenerit discessio primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis qui contradicit" et cetera: (1f) aut Eliae praesentia, cum dicitur, "Elias ueniet primum": aut conscientia electorum, ut de Paulo, "uas electionis mihi est iste": aut aliqui non immutandi, sed gustaturi mortem praedicuntur, sicut apostolus, "Ecce mysterium dico uobis: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur": aut futura fames, sicut est Agabi prophetia: aut haeresium contrarietas, sicut dicitur, "Istud autem agnosce, quia in ultimis diebus exsurgent tempora maligna"; et rursus, "Erit tempus quando sanae doctrinae non acquiescent, sed secundum sua desideria quaerent sibi doctores": aut baptismatis gratia, ut est, "ipse uos baptizabit in Spiritu Sancto et igni": (1g) aut consumptio Ierusalem ac templi Iudaici, ut est, "Orate ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato" et "Ecce relinquetur uobis domus uestra deserta": aut Euangelii praedicatio, sicut dicitur, "Et praedicabitur Euangelium regni in omni orbe terrarum in testimonium omnium gentium, et sic erit finis": aut mala finis ipsius una cum ipso fine, ut cum dicitur, "Statim post tribulationem dierum illorum sol obcaecabitur." [Delta] Quomodo has praedictiones ad futurum saeculum dicimus pertinere? [Mu] Sicut et de acceptionibus diximus, quia quae praedicta sunt ante Legem, intentio eorum fuit ad tempora Legis aut Gratiae, et rursus quae in Lege praedicta sunt Gratiam figurabant, et quae in Gratia causam et praemium regni caelestis habuerunt. Ita colligitur praedictionum omnis intentio ad futuri saeculi bona respicere.