Latin · ~4 min
1.184 to 1.188
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.184-188
Not analysed yet
29. Vnde libri religionis catholicae asseruntur? [Delta] Vnde probamus libros religionis nostrae diuina esse inspiratione conscriptos? [Mu] Ex multis, quorum prima est ipsius scripturae ueritas; deinde ordo rerum, consonantia praeceptorum, modus locutionis sine ambitu puritasque uerborum. Additur conscribentium et praedicantium qualitas, quod diuina homines, excelsa uiles, infacundi subtilia non, nisi diuino repleti spiritu, tradidissent; tum praedicationis uirtus, quae mundum, licet a paucis despectis praedicaretur, obtinuit. 2. Accedunt his testificatio contrariorum, ut sibyllarum uel philosophorum, expulsio aduersariorum, utilitas consequentium, exitus eorum quae per acceptiones et figuras praedictionesque praedicta sunt; ad postremum miracula iugiter facta, donec scriptura ipsa susciperetur a gentibus, de qua hoc nunc ad maximum miraculum sufficit, quod ab omnibus suscepta cognoscitur. 30. Vbi sit fides religioni necessaria. [Delta] Quodsi diuinae scripturae probationibus sufficiunt, quid necessaria est religioni fides? [Mu] Fides nostra super rationem quidem est; non tamen temerarie et irrationabiliter assumitur: ea enim quae ratio edocet fides intellegit, et ubi ratio defecerit, fides praecurrit. Non enim utcumque audita credimus, sed ea quae ratio non improbat. Quae uero consequi ad plenum non potest fideli prudentia confitemur.